Surgens inde Jesus abiit in fines Tyri et Sidonis. Et rogabat eum mulier gentilis Chananaea, Syrophoenissa genere, pro filia sua, quae male a daemonio vexabatur. Chananaei quondam Judaei incoluerant, sed post dispersi sunt. Ex hac dispersione erat mulier ista ex Syris et Phoenicibus orta. Quidam tamen dicunt Tyrophoenissa, quia sic Phoenissa erat quod Tyria, sicut et Dido fuit, hoc nomine indicantes regionem mulieris et patriam. Jesus autem non respondit ei verbum, ne sibi contrarius videretur, qui dixerat: In viam gentium ne abieritis. Pro qua cum intercederent discipuli respondit: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. At illa venit, et adoravit, et ait: Domine, adjuva me. Cui Dominus: Non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus ad manducandum. Hebraeorum more gentiles canes dixit, quia edebant sanguinem, ut canes. Et est sensus: Veni curare Israel primogenitum, et nondum gentes. Cui illa: Etiam, Domine. Nam, et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum. Quasi dicat: Verum est quod dicis. Fac ergo mihi quod fit canibus, id est modicum panis tu impartire mihi. Et Jesus commendans fidem mulieris ait: Fiat tibi sicut vis, et statim sanata est filia ejus.